Nom |
Remarque |
Type |
Commentaire |
Tome |
Pages |
---|---|---|---|---|---|
Polemica scripta anonyma, Relatio Apocrisariorum domini Gregorii Papae IX | Relatio disputationis habitae cum Graecis anno 1234 primo apud Nicaeam Bithyniae, postea apud Nymphaeam (Lydiae); agit de processione Spiritus Sancti et de azymis. De praecipuo auctore relationis, aliter anonyme tradita, opinatus est Golubovich, pp. 425-426. Alii vero Haymoni de Faversham opus tribuunt. Inter alios relatos textos, accedit Confessio, seu Definitio fidei de processione Spiritus Sancti a legatis Gregorii pp. IX siglata, et publice lecta (Golubovich, pp. 455-458); quae extat et graece, ab ipsis legatis conuersa, ud. apud Waddingum, Annales Minorum, II (Romae 1732), pp. 330-334, et apud Alter, Χρονικὸν Γεωργίου Φραντζῆ, Vienni 1796, pp. 139-140 ex alio codice. | Editions, Autres éditions | Editio, aliquantulum mendosa, "ex codice ms. 250 et amplius annorum in gymnasio Navarreo seruato". Codex non inuentus, uidetur autem descriptus e cod. Riccardiano 228. | I | 911-927 |